monumenta.ch > Plinius > sectio 109

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 109
{LI} Cypros in Aegypto est arbor, ziziphi foliis, semine coriandri, candido, odorato. coquitur hoc in oleo, premiturque postea, quod cypros vocatur. pretium ei in libras #img|denarius.gif|img# V. optimum e Canopica in ripis Nili nata, secundum Ascalone Iudaeae, tertium in Cypro insula. odoris suavitas quaedam. hanc esse dicunt arborem quae in Italia ligustrum vocetur.